De Admirandis, Pag. 311
 
Vanini, De Admirandis

/p. 311/ DIALOGUS XLVIII.

De tactu et titillatione.

Alex

Voluptas (parcite auribus vestris

vos, o pueri, pudoris alumni, qui

in Naturae dedecus partes

illas nobilissimas, quae procreationis

magistrae sunt et opifices,

pudenda, pudende quidem, nominatis)

voluptas – inquam – quae in veneris usu percipitur

an ad tactum referri debet? I. C. Affirmat

quidem Fracastorius. Inscitissime tamen, nam si

semen tangatur manu, quo in loco tactus sensus

est in homine exquisitissimus, nec titillabit

tamen, nec ullam excitabit voluptatem.

Alex. – Quaenam est Fracastorij ratio? I. C. –

«Miscella – inquit – rotunde confecta tactui iucunda

est, quare et semen cum sit corpus aequabile, ea

aequalitate ciet delectationem». Civem Veronensem

a rotunditate dulcedinis rationem

deducentem non castigabo, nam ab eo multa

didici, intellectui meo iucundissima. Sed –

ut verum fatear – ab aequalitate non fieri

offensionem credo, cieri autem titillationem

nego, nam scabritiei titillatio et

pruritus non nisi a re paulo inaequaliore et

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum